- SUS Alba
- SUS Albamemorata Propertio l. 4. El. 1. v. 35.——— Albae suis omine natam,Aeneae suit, et, Vatrone teste de R. R. l. 2. c.4 Lavinii trigintae porcos perperit albos, itaque factum triginta annis, ut Lavinenses conderent oppidum Albam. Eius Suis ac porcorum etiam nunc vestigia adparent. Namque simulacra eorum aenea etiam nunc in publico posita et corpus matris ab Sacerdotibus, quod in salsura fuerit, demonstratur, vide Meursium, in Lycophr. v.Συὸς κελαινῆς, ἥν ἄπ᾿ Ι᾿δαίων λόφων etc.Et hinc forte factum, ut quintae fuerit Legionis signum, in tam fausti ominis memoriam: quam vis Festus aliam huius rei rationem reddit, quoniam, inquit, bellô omnia geruntur propter pacem, cuius conditiones, porca^caesâ, iniri solent. Ulterius progressi Cretenses inter Numina Suem habuêre, teste Athenaeô, l. 9. ἱερόν ἐςτι τὸ ζῶον παρὰ Κρησὶν, sacrum est hoc animal Cretensibus. Et deinde, διὲ πάντες τὸ ζῶον τοῦτο περίσεπτον ἡγοῦνται, Propterea omnes animal hoc censent summâ veneratione dignum. Addit et carne suillâ abstinuisse. Quod cum Iudaei quoque facerent, hinc credidêre Gentiles, Suem illis in veneratione esse. Ita Petronius Arbiter,Iudaeus licet et porcinum Numen adoret.Quemadmodum iisdem Asini tributus est cultus, quod eô monstrante aquas repererant, Gen. c. 36. v. 24. Quorum proin exemplô Gnostici utrumque animal coluisse dicuntur: Saltem Deum Sabaoth utrâque expresserunt figurâ, de quo vide Epiphanium. Nempe ita colligebant Gentiles, cum Iudaeis esse comparatum, uti cum Aegyptiis; qui, quae animalia adorarent, minime comederent. Reliquis Gentibus in sacrificia frequentissime placuit: quo de sic Gyraldus Syntagm. 17. Sicut Hebraei Sue abstinebant, ita Gentes ex ea maxime rem divinam fecêre; Aegyptii Lunae et Libero suam immolabant. Et mox, Proditum est, a suilli pecoris genere immolandi initium Romae primum factum, eô argumentô, quod sus Foederibus et Sponsalibus adhiheretur. Hinc et Varro de R. R. loc. cit. Porci, inquit, qui a partu decimô dic habentur pari et ab eo appellantur ab antiquis sacres, quod tum ad sacrificia primum idonei dicuntur. Itaque apud Plautum, in Menaechmis, cum insamem putat, qui ut pietur, in oppido Epidamno, interogat; Quanti hi porci sunt sacres? Fulgentius item ad Chalcidium, Drophantus ait, apud Athenas Marti solere sacrificari sacrum, quod Hecatomphoneuma appellabatur. Et paulo post, postquam Atheniensibus displicuit, coeperunt offerre porcum castratum, quem Nephrendem vocabant, quasi sine renibus: Additque, apud Romanos Sicinium Dentatum, qui centies et vicies pugnaverat singulari certamine, cicatrices habuerat supra 45. coronas acceperat 26. et armillas 140. istud sacrum primum Marti fecisse. Ubi obitet nota, Sues nefrendes Varroni potius dici, quae, lactentis nomine amissô, nondum fabam frendere i. e. frangere possunt. Sed et in initiationibus Cereri Sus mactabatur: Et quamvis in sacris ipsius Deae vinum adhibere nefas esset, in hoc tamen sacro, de vino libâsset, Pontificales libri non vetabant: quam quidem Suem immolari ab eo, qui mortuo iusta facisset, crimen habebatur: Deorum quoque Matri nullum sacrum nisi de porca fieri, quidam prodidêre: et lustrari exercitum. In mysteriis Athenienses Sues immolâsse, propter perniciem, quam segetibus inferunt, scribit Aelianus. Et mox, Proditum tamen est, in Thessalia Veneris Fanum fuisse, et aliud in Sida Pamphyliae et in Aspendo et Argis, in celebritate, quae Hysteria dicebatur, in quibus praeter instituta moresque aliorum Sues mactare licebat, quum in coeterisnullô modô fas esset. Aristophanes tamen suum plerumque et porcorum sacrificium commemorat. Notat et Galenus in Comm. Chirurgiae Hippocr. Glyciam a Graecis vocari suem vel porcum in sacrificio, blandâ scil. voce, uti simiam Calliam eâdem ratione etc. Hactenus Gyraldus. Itaque Sus immolabatur pluribus Diis, Soli, Baccho, Marti, Cereri, Matri Deum, Lunae atque Veneri. Quin et Maiae, Diisque rerrenis et aliis multis, obser vat Valerianus Pierius Hieroglyph. l. 9. qui et immolati porcum a laborantibus insaniâ consuevisse, ex Plauto docet Menaechmis, et Horatio Sermon. Additque animalium solassues Thytas, a θύειν, quod immolare est; sicut Latin. Sacres. meruisse appellari: easdem in vetere Comoedia Sues mystericos nuncupari, eamque laudatissimam fuisse hostiam, si quis inventus esset porcus, qui solidas ungulas, non divisas, haberet. Per porcum sane iurare Agamenonem apud Homer. legimus: Et pugiles, certamen inituros, iuxta Iovis statuam, in Elide, mactatô porcô, iurare solitos, sine fraude sese comparâsse, tradit Pausan. in Eltac. quod etiam fecêre Iudices Praefectique certaminis. Nulli vero porcum istiusmodi edere licuisse, Talthybius Homericus ostendit, qui porcum, quem pro iuramento statuerat Agamemnon, in mare egit praecipitem. Ut de Solitaurilibus, sollemni Censorum Romanor. sacrificio, nil dicam. Porro in Nuptiarum initiis, antiquis Regibus, Suem mactare, mos erat: In Hetruria inprimis, potentiores quique in nuptialibus conviviis Novae nuptae Maritique Diis tutelaribus, porcum immolabant, quod etiam a priscis Latinis et Graecis in Italia factitatum. Unde is, Sponiam ducturus, quum omnia apparâsset, sed spe potiundae Sponsae excidisset, in has voces erupit:Periit quidem Sus et talentum et nuptiae, etc.Vide Fortun. Licetum de Gemmis Annularibus, Schem. 32. in quo repraesentatur vetustus ritus Suem ad sacrificium ducendi: Ibi enim porcus exsertis dentibus, et Sacerdos mulier cum cultro iugulatorio; poneque sequens Tibicen, cum altera muliere, quae pateram plenam rerum in ignem coniciendarum gestat, exprimitur, c. 119. Idem ibidem marmoris sui antiqui hanc Inscription. exhibet: Stat hîc Silvanus inter quercum et paimam, altera manu falcem putatoriam habens, alterâ ramum, cuius extremô nescio an nux pinea emineat. A dextris ad altare Tibicen canit adstantibus duobus aliis: A sinistris duo nem adstant, quorum hic nescio quid vasculi utrâque manu capiti impositum sustentat: ille porcam ducit ad tergum vittatam; subscribitur: Sacrum. Sancto. Silvano. Aug. voto. suscepit. ex visu. ex Grutero. Verum nec in sacrificiis solum, sed et in cibis, plurimis Veter. Sues placuêre; fuitque vulva inprimis in deliciis. Iuvenal. Sat. 11. v. 81. ubi de Romonorum sui aevi luxurie,Squalidus in magna fastidit compede fossor,Qui meminit, calidae sapiat quid vulva popinae.Posterior videl, porcae pars et in illa crassae atque pingues pulpae. Alii intelligunt uterum suis eiectitium delicate in popina praeparatum. Martialis, l. 13. Epigr. 36. v. 2.Me maternâ gravi de sue vulva capit.Vide Plin. l. 11. c. 37. et l. 8. c. 51. Neque alio ex animali numerosior materia ganeae: quinquaginta prope sapores, cum coeteris singuli, Idem l. 8. c. 51. Sed et testiculorum meminit, in sacris Gentilium, Arnob. adv. Gentes l. 7. Polimina porro sunt ea, quae nos proles verecundius dicimus: a vulgaribus autem assolent cognomine testium nuncupari. Ubi Polimina. non a poliendo, quod Festo placet, sed a pelle, appellari adnotat Desid. Heraldus. Imo et inter convivii scitamenta Palutus in Milite. Quod non ignoravit hospes ille Chalcidensis: qui T. Quinctio Flaminio variam stupente venationem, respondit, condimentis varietatem illam et speciem ferinae carnis, ex mansueta sue factam, apud Plin. l. 35. et Plut. in Flaminio ac Apophth. Nullum vero gulae maius argumentum porcô Troianô; quem ita, Macrobiô Auctore Saturn. l. 3. c. 13. dixerunt, quia sic foret aliis animalibus gravidus, ut ille equus Troianus gravidus armatis fuit. Quamquam non solis animalibus, sed aliis etiam cupediis farciretur, ut ille apud Athenaeum l. 9. in quo turdi, et aliae aviculae, item vulvae conciscae, ovorum vitelli et isicia: qui cum exenteratus et varie adeo replerus foret, non tamen apparebat in corpore eius ullum iugulationis et apertionis signum. Praeterea, cum integer apponeretur; dimidiâ tamen sui parte erat elixus, alterâ autem assatus. Porcorum autem sapidiores habebantur castrati, ut antea Verres, sic postea dicti Maiales, a Dea Maia, cui sacrificari solebant. Nec porci solum castrabantur, sed et porcae: a quo more, sive Gyges Lydorum Rex sive Andramytes Croesi frater, exemplum petiit feminas castraudi, quô florenti semper aetate iis uterentur. Contra Suilla Iudaeis divinitus fuit prohibita, cuius rei triplex ratio: Una est, quod animal hoc nec ab humanis abstineat carnibus; Altera, quod coenô se volutare gaudeat; Tertia, quod in Iudaea, ut et in aliis quibusdam Orientis terris, item Aegypto, eius esus lepram ac vitiligines conciliaret, ut est apud Plut. Sympos. l. 4. quaest. 5. Atque idem forte movit Aegptios, ut eâdem abstinerent. Unde patet, Iudaeos non veneratione, sed abominatione, a Sue abstinuisse. Hanc ἀνόσια ζῶα, i. e. immunda et impura animalia, Iosepho vocantur passim: sic aptissime exprimenti vocem Mosis Gap desc: Hebrew. Levitici c. 11. v. 8. ubi LXX. ἀκάθαρτα ζῶα, impura, h. e. οὐ θύσιμα οὐδ᾿ ἐδώδιμα, neque sacrificio neque esui apta. Imo observant Rabbini, (paulo ante CHRISTUM) Hyrcani et Aristobuli tempore, factum esse decretum in haec verba, Maledictus esto, qui aluerit suem: quô avaritiae corum, qui quaestus sui causâ porcorum alebant greges, obviam itum. Interim, quod de paratura Suillae conditis militaribus Romanorum inferendae, notat Baronius,verum esse confirmat Casaubon. Exercitat. 13. §. 34. Aegyptii vero etiam cultus ergo carnis huius esum aversabantur. Nempe quia Sus rostrô humum fodiendo semina rerrae commisla adoperit, ne ab avibus devorentur. Gyraldus tamen loco cit. sic de iis. Scripsit Aelianus, Aegyptiis eprsuasum esse, Sues et Lunae et Sali esse inimicissimos, hinc semel tantum, quum festos dies agunt, eos Lunae singulis annis dicâsse: alias vero numquam nec huic ipsi, nec cuiquam Deorum sacrificasse, id propterea facientes, quiaexsecrandos et detestandos existimabant: ut Iudaei quoque. Ab ea dem Gallograecos etiam Pessinunta incolentes, Arabes, hodiequeve Muhammedanos, Sinenses, Tartatos, abstinere diximus alibi. Vide Gerh. Ioh. Vosl. de origin. et progr. Idolol. l. 3. c. 65. et 66. 67. ubi a Sue homines aratri usum didicisse, Veterum fuisse opinionem, ex Plur. Sympos. l. 4. quaest. 5. unde vomer Graecis ὕνις, ab ὗς, docet; Sam. Bochart. Hioroz. parte prior. l. 3. c. 29. ubi etiam ad agrorum cultum illis Aegyptios, sed solos mortalium, usos esse, ex Aeliani l. 10. c. 16. docet, alios. Addam pauca de dentibus suum; Apud Salaminios legem invaluisse, quâ oportebat ἐξοδοντίζεςθαι dentes evelli suis aliena sata depascentis, docet Aelian. l. 5. c. 45. Ad cuiusmodi morem iam Homerus respexit Od. σ. v. 29. ubi Irus Ulyssi minatur, se pugnis omnes eius dentes excusssurum,—— σύος ὡς ληϊβοτείρης.Heroas vero, dentes aprorum, quos venando interfecerant, galeis suis superaddidisle, docer Car. Paschalius Coronar. l. 10. c. 17. Vide quoque supra in voce Porca, uti de Sue in nummis sculptâ, ubi de Monetae usu; de trunculis suum infra voce Truncus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.